monumenta.ch > Plinius > sectio 57

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 24, 57
{XXXVII} est autem hic trium generum: unum arbor ipsa exsudat cummium modo, altero manat in plaga, cum floret, exciso cortice III digitorum magnitudine. vis ad expurganda quae obstent oculis, item ad spissanda quae opus sit, ciendamque uriname et ad omnes collectiones intus extrahendas. tertius sucus est detruncatione ramorum a falce destillans. ex his ergo aliquis cum rosaceo in calice punici calfactus auribus infunditur vel folia cocta et cum cera trita inponuntur.